- CESCUS
- CESCUSPamphyliae, seu ut Suidas vult, Ciliciae urbs, Plin. l. 31. c. 2. In Cilicia apud oppid. Crescum, (lege Cescum) rivus fluit Νοῦς, ex quo bibentium sensus subtiles fieri M. Varro tradit. Mirum est, quod hic legas νοῦν, h. e. mentem, hunc fluvium dici, quia sensus reddat subtiles, cum Suidae dicatur Α῎νους, quia reddat hebetes. Sic enim ille, Κέςκος ἦν πόλις εν Κιλικία, καὶ παῤ αὐτην` ποταμὸς Α῎νους ὄνομκ, Διόπερ εἱ ποιηταὶ παίζοντες, τοὺς νοῦν οὐκ ἔχοντας Κέςκον ἔχειν φαςί. Metuo autem, ne sciolus aliquis locum corruperit: quia cum videret dementes dici Κέςκον ἔχειν, plane sibi persuaserit, Cesco non fuisse nomen ῃοῦς sed Α῎νους. At cogitare debuerat Suidam dicere, sic Poetas loqui ludentes, h. e. per ironiam; vel hoc si displicet, legendum Κέςκον οὐκ ἔχειν φαςί. Quam opinionem firmant ista Hesychii verba, Κέςκος ποταμὸς Κιλικίας, ὅθεν καὶ παροιμία γέγονε Πόλις Κέςκον οὐκ ἔκουσ. Εἴρηται δ᾿ ἐπὶ τῶ νοῦν μὴ ἐκόντων. Nec aliud flumen, quam memoratum capio, cum ait idem Hesych. Νοῦς, ψυχὴ, ποταμὸς καὶ ἡ μονάς, h. e. Noy, anima, fluvius, unitas. Etsi non ignorem, et Nilum ab Aegyptiis esse vocatum Νοῦν, atque hoc νέον significare, ut es tapud Philen, Ori interpretem, l. 1. quô locô agit de Nili ascensu et exundatione. Verum esto, ut Hesych. hîc Nilum respexerit, saltem fluvio isti Ciliciae non fuisse nomen Α῎νους, sed Νοῦς etiam indicant illa Eustathii, in Odyssa. Παυςανίας ἠ ἤγουν φηςὶν ὅτι Κέςκος λιμην` του ᾧ παράκειται ποταμὸς Νοῦς καλούμενος. Quae tamen verba hodie frustra in Pausania quaeras, ut videantur esse ex deperdito Asiaticorum opere. Vossius. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.